Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 42
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/42/ audita non intellecta, ad instar picae aut psittaci,

effutiat, vel intellecta iam nixu quodam

spirituum atque concursu ad linguam proferat?

 

 

EXERCITATIO VII

Ex responsis Sibyllinis providentiam Aeterni Numinis confirmat.

 

Futuros eventus Sibyllae pronunciabant,

idque non ex ephemeridum contemplatione,

multo minus ex interrogationum

scientia, quam professus est Albumazar. Divino

igitur ac supernaturali afflatu permotae,

id praestabant, quare fatendum est sane a coelesti

aliquo numine regi haec nostratia atque

temperari. Innuit hoc argumento Aristoteles, in libro 2. Ad

Eudemium Plutarchus, in libro Cur oracula esse desierint,

respondet falsam esse consecutionem,

utpote non ex integra partium enumeratione

illatam. Quare divinandi potestatem in

vini terrae transfert, in vaporem scilicet antri

Delphici, ubi Sibyllae responsa dabant.

Probat, quia cum Apollinis antri vapor ab

initio violentior esset, maiori cum impetu

ad futurorum praedictionem vatis animum

impellebat: quare tunc temporis oraculorum

responsa carminibus edebantur. Cum autem

vaporis vis impetus paulatim diminueretur,

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES